monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 12, 12
Omni enim intercalationi mensis Februarius deputatus est, quoniam is ultimus anni erat, quod etiam ipsum ex Graecorum imitatione faciebant, nam illi ultimo anni sui mensi superfluos interserebant dies. Verum una re a Graecis differebant, nam illi, confecto ultimo mense, Romani non confecto Februario, sed post vicesimum et tertium diem eius intercalabant, Terminalibus scilicet iam peractis; deinde reliquos Februarii mensis dies qui erant quinque, post intercalationem subiungebant, credo veteri religionis suae more, ut Februarium omnimodo Martius sequeretur.